spondarius
spondet. Consuetudines Tolosæ parte 1 :
Tutor testamentarius, qui vulgariter appellatur Spondarius.
Occurrit ibi non semel. Stabilimentum Tolosarum Consulum ann. 1207. apud Catellum :
Videlicet, quod aliquis Sponderius hominis vel feminæ habitantis in hac villa
Tolosæ, urbe, vel suburbio, non possit aliquid emere de illis rebus mobilibus vel
immobilibus, quæ fuerint illius, ex quo ille erat Sponderius, si ille, qui ipsum
statuerat Sponderium, non ordinaverat.Residuum vero de decem millibus marchis supradictis, quod restat,
distribuendum volumus arbitrio Commissariorum nostrorum infra scriptorum, qui Gadiatores
seu Spondarii vulgariter appellantur, ad pias causas, sicut saluti animæ nostræ magis
expedire videbunt. Infra : Commissarii autem, gadiatores, seu Spondarii
nostri, sint isti, etc. Charta ann. 1243. in Regesto Tolosano Qui fuerunt Sponderii et testamentarii de computo et testamento Bernardi
W. de Brugariis. Occurrit eadem notione in Charta Alfonsi Comitis Pictaviæ et
Tolosæ ann. 1263. Item dicta domina testatrix ut suum supradictum testamentum
executari valde possit, ordinavit Spondarios seu executores illius, videlicet Remundum
Aymerium de Montesquivo consobrinum suum, etc.Spondalarii, cabeçalarii, aut testes,
etc. Vide in Cabeçalarii. Observantiæ Regni Aragon. lib. 5. tit. de
Tutorib. § 8 : De Regni consuetudine, tutor, curator, et Spondalarius possunt
constituere procuratorem, etiam ante litem contestatam. Michaël del Molinoin Repertor. Foror. Aragon. :
Testes septem annorum possunt esse
Spondalarii in omni testamento nuncupativo, quando testator decedit in heremo.
Vide Foros Aragon. edit. 1624. fol. 97. 124. 126.Jurejur. :
Spondarius
creditur cum proprio juramento de administratione Sponderagii.