squadra
Escadron. Chron. Tarvisinum apud Murator. tom. 19. col. 862 :
Tunc prope Cremonam incipit pugna, et
Squadra una adversus alteram bello congreditur, ita ut modo una pars alteri
cederet. Vide Scara 3.Bande; item, Plaga, regio, qua etiam notione, in re nautica præsertim,
Bandeusurpamus. Statuta criminalia Riperiæ cap. 16. fol. 7 :
Eligatur unus sindicus in consilio communitatis Riperiæ per Squadras ;
hoc modo videlicet : quælibet Squadra eligat suum : et si Squadra eligere debens, in
eligendo fuerit discors, fiat per consiliarios dictæ Squadræ balotatio ad bussolas, et
balotas, et habens majorem partem seu numerum balotarum, sit electus pro dicta Squadra ;
et sic electi per omnes Squadras, scribantur bulletinis æqualis formæ, et postea
ponantur omnes in uno sacculo, et misceantur, et quassentur, et subinde sorte unus
extrahatur, qui syndicus esse debeat. Statuta ejusd. datiaria cap. 5. fol. 12 :
Quælibet persona quæ vendet carnes ad minutum in communitate prædicta, vel ejus
districtu, seu in aliquibus Squadris communitatis prædictæ, non possit, nec debeat
vendere de ipsis carnibus, nisi in infrascriptis terris. Chron. Petri Azarii
apud Murator. tom. 16. col. 370 : Et sunt Olegium in Squadra Ticini :
Burgomaynerium in Squadra Aconiæ, Calpignanum in Squadra Sitistis, etc. Vide
Scara 5.In isto ferro de subtus fuselis ponantur quatuor
anuli per Squadras, ut rota jacens possit teneri recta. Vide
Squaratus.