squartare
Fuit enim per civitatem Ferrariæ super curru
tanajatus, postmodum reportatus ad plateam, et alligatus cum funibus ad quatuor equos,
ut Squartaretur , per horam magnam ventilatus et excussus est ; sed cum per equos eo modo
nequiret esse conscissus, solutus ab illo martyrio, fuit per lictorem communis ibidem,
videlicet in platea, decapitatus atque Squartatus , et quarteria cum capite et intestinis
in calatho uno positis delata fuerunt ad locum homicidii perpetrati. Occurrit
rursum col. 990.