steccare
Stando ante altare S.
Ambrosii, fuit ita compressa, et Steccata, quod nullo modo poterat discedere. Id
est fixa, ex Italico
Stecca, baculus, stipes, septum. Vide Cruscanos, Menagium et Ferrarium in Orig. Ital.
Steccato, Palus, repagulum, apud Petrum de Crescentiis lib. 10. cap. 26. Hinc
Estacade. Annal. Cæsenat. ad ann. 1305. apud Murator. tom. 14. col. 1126 :
Obsedit civitatem Pistoriæ et fecit vallari circa Steccatis, etc. Joh.
Demussis in Chron. Placent. ad ann. 1358. apud eumd. tom. 16. col. 504 : Et dum
versus Papiam navigarent, invenerunt prope Papiam totum navigium Papiensium, cum
Papiensibus armatum ac paratum ad resistendum, ad quam Steccatam lignorum, quam dicti
Papienses dicta occasione fieri fecerant in dicto flumine Padi, etc. Vide
Stelengarda.Habebant infinitas Stechatas factas per eos
Guelphos.... Intraverunt in dictas Stechatas. Statuta Palavic. lib. 2. cap. 46.
fol. 111 : Statutum et ordinatum est quod nulla persona..... præsumat de die vel de
nocte, modo aliquo transire muros seu Stechata et fossatas terræ Buxeti, vel alterius
castri. Chron. Parmense ad ann. 1243. apud Murator. tom. 9. col. Carcerati de Bononia, qui erant Parmæ, quia Commune Bononiæ
noluit observare pacta quæ juraverat de relaxando illos de Parma, quos in carcere
tenebat, positi fuerunt in carceribus in Stechatis lignorum in glarea Communis de Puteo
Roseghelli apud murum Parmæ ad cœlum serenum. Vita Nicolai Laurentii :
Puoi fece stecconiare lo palazzo de Campituoglio, et chiuselo de lenname : e
commannao, che le Steccata de li renchivostri de li Baroni de Roma jessero per
terra.