stocum
Præfatus Petrus dictum Guillelmum cum
cuspide dictæ guizarmæ de Stoco sive taillio dicitur vulnerasse prope mamillam.
Aliæ ann. 1397. in Reg. 152. ch. 36 : Tunc dictus presbyter commotus tantum fuit
cupidus percutiendi de Stoco sive cuspide, quod cecidit ad terram. Formulæ MSS.
ex Cod. reg. 7657. fol. 40. v° : Ex quibus ictibus dictus talis percussus
vulneratus extitit quatuor ictibus, uno videlicet.... prope inguinem de Stoco,... alio
modicum altius in ventrem de Stoco.Diversis vulneribus lætabilibus, tam de tallio quam de Stoquo....... vulnerasse
dicuntur. Vide supra Estoquum.