stremita
Alarme. Vide supra Stormus et Stramita. Statuta Vercell. lib. 1. fol. 22 :
Et quod communia illorum
quatuor locorum proximiorum nemori comburenti teneantur pulsata Stremita currere ad
extinguendum ignem. Ibid. lib. 4. fol. 115. v° : Item quod omnes homines
civitatis et districtus Vercellarum teneantur ire ad cridas et Stremitas, quas audirent
fieri alicubi in districtu Vercellarum, occasione prædictorum baruderiorum et predonum
cum armis et sine armis, secundum quod parati essent. Hist. Dulcini hæresiarchæ
apud Murator. tom. 9. col. 432 : Postea congregati et in se reversi, fecerunt
rumorem et pulsaverunt ad Stremitam. Quidam autem juvenes de Moxo, pauci tamen, audita
Stremita, cururrerunt, etc.In ipsis (galeis) tamquam ad clamorem et
Strumitam viri probi ascenderunt, etc. Ibidem col. 495 : Subito velut ad
Strumitam universi de civitate arma viriliter assumentes, etc. Rursum col. 531 :
Campanæ S. Mariæ de Vineis fuerunt ad Strumitam pulsatæ. Vide
Strumum.