stricta
Inde (extenditur)
in melana per ipsum rivulum, inde per Melana josum usque ad Strictam. Sallas
Malaspinæ de rebus Sicul. apud Baluz. tom. 6. Miscell. pag. 282 : Et tandem ut eos
(captos) de Stricta urbis extraheret, eosque posset liberius servare,
apud Sarracinescum, quod est castrum Corradi..... jubet exacta custodia in arto carcere
detineri. Radulphus de Gestis Friderici I. Imper. apud Murator. tom. 6. col.
1195 : Restagus vero dominus illorum in quadam Stricta montium cum infinito
exercitu fuit ante Imperatorem, et non sinebat eum transire. Vide Strictura
3.Etrille, nisi leg. forte sit
Etricte, licet bis
Etrillelegatur, in Lit. remiss. ann. 1467. ex Reg. 200. Chartoph. reg. ch. 183 :
Le suppliant et
certains autres du bourg de Coitrion, ou diocese de Limoges, menoient paistre devers le
matin leurs beufs vers les Etrilles et passages d'Antepessa, etc. Infra :
Eytrille.
Stretto. Stat. civil. Cumanæ cap. 256. ex Cod. reg. 4622. fol. 199. r° :
Nulla Stricta fetida, nec cloacha fetida,
nec necessarium debeat scolzari nec evacuari, nisi de mensibus Decembris, Januarii,
Februarii et Martii. Vide Strictus 3.