strinnus
Thainus, Baro, vir nobilis. Vide in hac voce. Legi etiam potest
Strenuus, atque eadem notione accipi. Charta Johannis IV. PP. ann. 641. apud Mabill. tom. 1. Annal. Bened. pag. 689. col. 1 :
Quod si quidam Episcopus, tam de
præsentibus quam futuris, per ingenii articulum aut avaritiæ præ cupiditatis
instigatione quicquam de prohibitis præsumpserit attemptandum, vel contra superius
decreta quoquo modo obviandum, aut quacumque persona, sive Strinna, sive exigua,
decreverit resultandum, etc.