structuarius
hinc structuarius longa cum structura / ‥ inquit
Cellerariusdicitur. Excerpta ex Necrolog. sancti Michaelis Hild. apud Leibnit. tom. 2. Script. Brunsvic. pag. 105 :
Feria secunda post octavas Paschæ servabitur
memoria dom. Henningi Episcopi Hildeneshemensis,...... pro qua Structuarius majoris
Ecclesiæ pro tempore dabit nobis tria talenta. Charta Johannis Episc. Havelberg.
ann. 1396. apud Ludewig. tom. 8. Reliq. MSS. pag. 298 : Volumus... quod
Structuarius, quem pro monasterii nostri structura et aliis pronarratis de consensu
præpositi, prioris et capituli nostri elegerimus, etc. Ibidem pag. 299 :
Ordinavimus ut præpositus, prior et duo de capitulo cum Structurario senioris ac
nostri successorumque nostrorum deputati Wilsnach conveniant, proventus ipsos trifarie
dividendo...... Structurarius pro structuris monasterii, ut præmissum est, tertiam
tollet partem.... Cum autem Structurarius ad sui officii exsecutionem, secundum nostri
nostrorumque successorum...... voluntatem, ut præmissum est, faciendam, pecuniis
indiguerit, pecuniarum juxta sui indigentiam tollet summas, etc.