stupa
stūpa, ae, v. stuppa.
stūpa, nebst abgeleiteten, s. stuppausw.
stūpa, v. stuppa.
Die autem Dominica immediate sequente, quæ fuit dies septima Julii, dictus dom.
Papa Alexander fuit coronatus in ecclesia cathedrali, ubi fuit celebrata Missa solemnis.
Et illa die fuerunt multa solemnia, ut puta de Stupis combustis, dicendo, Sic transit
gloria mundi. Itiner. Adriani VI. PP. apud Baluz. tom. 3. Miscell. pag. 408 :
In limine autem (Sacelli S. Andreæ) officialis quidam incendit
Stupam, atque proclamat : Beatissime pater, sic transit gloria mundi hujus, statimque
devenitur ad proprium sacellum B. Petri et Pauli, ubi eorum corpora requiescunt.
Ibid. pag. 444 : Et cum Papa egrederetur, alta voce et intelligibili acclamavit
incendendo Stupam : Pater sancte, sic transit gloria mundi hujus.Intrent reverentissime chorum cantantes :
Nolite metuere . Tunc archidiaconus ponat
ignem in farum, et dum linum succenditur, venit archidiaconus inclinans se
reverentissime ante dominum archiepiscopum, dicit ad eum : Reverendissime
pater, sic transit mundus et concupiscentia ejus. Quod in Natali aliisque
solemnioribus festis ex eodem Ordinario fieri solitum fuisse colligitur : imo id non semel
repetitum fuisse, aliis quidem verbis docet idem Ordinarium pag. 21. ubi de Natali
Domini : Surgens a cathedra archipræsul, antequam incipiat, Gloria in
excelsis , accedat archidiaconus
reverenter, et tenens oram planetæ, trahat leniter et dicat : Scito te terram esse ;
sicque debet fieri quotiescumque archiepiscopus aut sacerdos a sede surgit, ut
accedat ad altare post orationem.Stuba. Vide in hac voce.
stūpa see stuppa.