substratorium
de vermibus erit tam coopertorium quam ~ium [ME: ] illis qui noluerunt de eis inopes pascere nec vestirehwitel
pallae ‥ quae sunt in ~io in alio vase debent lavari, in alio corporales pallae
pallas et ~ia sacra lavare, tractare, et preparare sub corpore Domini
corporales, pallas, et ~ia lavare
Pallæ vero quæ
sunt in Substratorio, in alio vase debent lavari, in alio corporales pallæ.
Eadem habet Gregor. M. in libro Sacram. in Ordinat. Subdiac. pag. 235. et Missale
Francorum vetus pag. 400. Stephanus Æduensis Episc. de Sacram. Altaris c. 5. de Diaconis :
Horum est ministerium Epistolam legere, Levitis ministrare, altaria componere,
Substratoria, pallas, corporalia, lavare, etc. Vita Vasa corporis et sanguinis Christi Diaconibus ad altare
deferebat, et iterum referebat, corporales pallas, et Substratoria lavabat. Ex
his forte emendandus Anastasius in S. Hormisda PP. ex Cod. Mazarino : Chlamydem
Imperialem, i. stolam et Subsutorium super confessionem B. Petri Apostoli. Alii
codd. habent suffitorium, et succinctorium. Ubi legendum videtur
Substratorium. Durando lib. 1. Ration. c. 3. num. 23.
Substratoria,
sunt tapeta, quæ pedibus substernuntur, et præcipue Episcoporum, quasi stratio pedum.
Ægrum
usque ad locum presbyterii jussit deferri. Ibi languidus de Substratorio solotenus
excussus, discatenatis nervis, carne revulsa, arctius cœpit angustiari. Vide
Stratus 1.