subterratio
in ‥ corporis nostri ~one ‥ expresse prohibemus ut neque uxor nostra neque executores nostri magna faciant convivia
post officium ~onis sue completum
Circa hoc tempus captus
est dominus de Ulmeto prope Corbolium, miles satis nobilis et dives, et ductus est
Parisius in castelleto districtoque carceri mancipatus... Causa fuit quia uxorem suam
nobilem dominam, moribus gratiosam, filiam domini Matthæi de Tria senioris,... ob amorem
inordinatum suæ concubinæ, procuraverat veneficiis vel maleficiis....... occidi vel
extingui, secundum judicium medicorum. Ob hoc igitur dicta concubina et quædam aliæ
criminis hujus fautrices et reæ Parisius ductæ vitam turpiter amiserunt ignis
combustione vel Subterratione , prout dignæ erant. Vide supra Fossa 1.
Humari et Infoditus.