Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

subvincta

SUBVINCTA
, Appenditiæ, pertinentiæ, ut videtur. Placitum Pippini Reg. ann. 752. apud Mabill. lib. 6. Diplom. pag. 491 : Una cum terris,..... vinctis vel Subvinctis, farinariis, gregibus cum pastoribus utriusque generis et sexus, etc. Saltibus atque Subvinctis, terris cultis et incultis, etc. in alio ejusdem Reg. Placito ann. 754. ibid. pag. 493. Subjuncta dicuntur in Charta ann. 791. ibid. pag. 503. Ubi etiam intelligi possunt comparata et acquisita, si tamen voce Vinctum proprium, alodis significetur. Vide Comparare 2.
Quæ interpretatio dubitanter proposita, non idcirco repudianda videtur, quod voci Subvincta additur vox Appenditiæ ; notum quippe est omnibus synonymas voces sæpius adhiberi in veteribus Instrumentis. Sed et alia ibi subjicitur explicatio, quam nescio cur prætermittant Auctores novi Tract. diplom. tom. 4. pag. 583. Subvaincre nostris alias, ut simplum Vaincre, vincere, superare. Lit. remiss. ann. 1423. in Reg. 172. Chartoph. reg. ch. 324 : Le suppliant se deffendi tellement que il Subvainqui icellui assaillant.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list