supermissa
idem est, i. Supermissa. Alcuinus lib. de Divin. Offic. :
Epistola dicitur
Supermissa, eo quod super vetus Testamentum et Evangelium Missa sit, non causa
dignitatis ; sed ut quisque, qui Evangelium fuerit ingressus, ibi inveniat medicinam
salutis. Eadem verba habet Remigius Autisiod. lib. de Celebratione Missæ.
Honorius Augustod. cap. 96 : Lectio dicitur a legendo. Epistola dicitur Supermissa
Episcopi super stola dicitur Missa, quia sicut Prophetiæ super legem, ita Epistolæ Missæ
sunt super Evangelium. Summa Magistri Puntii Provincialis MS. ex Bibl. Thuana
Cod. 525 : Epistola est Supermissa c.... sitis præsentibus, non inertæ * composita
quæ....... in recipientis affectum, et indicat delegantis.