supprisa
Conquerebantur burgenses
Parisienses de terra S. Opportunæ Parisius, quod Episcopus Paris. de novo levabat ab eis in dicta terra S. Opportunæ telonium unum seu costumam unam de rebus
ibidem emptis et venditis in sua tertia septimana, licet ipsi numquam solverint dictum
teloneum seu costumam..... Canonici etiam dictæ ecclesiæ super hoc conquerebantur,
petentes hujusmodi Supprisiam ab Episcopo factam penitus amoveri. Litteræ
Edwardi II. Reg. Angl. ann. 1308. apud Rymer. tom. 3. pag. 119 : Serenitatem
vestram Regiam affectuose requirimus et rogamus, quatenus negotium interprisarum et
Supprisarum....... differre velitis. Aliæ ejusd. Reg. ann. 1310. ibid. pag.
237 : Ut de usurpationibus et Supprisis ante guerram, etc. Super terrarum et
Jurisdictionum Supprisiis, excessibus, et aliis delictis quibuscumque, etc. in
Charta ann. 1334. apud eumd. tom. 4. pag. 630. Vide Superprisia, et
Surprisia.Johannes de Villaribus multas Supprisias fecerat in foresta nostra Andeliaci,
abutendo usagiis dictæ forestæ.Diximus de articulo de partis equorum, ex parte domini de
Chesia nihil esse Supprisum, quia ita invenimus usum fuisse dominum Eudonem filium
Comitis. Charta Edwardi III. Reg. Angl. ann. 1340. apud Rymer. tom. 5. pag.
162 : Nulla fieret nobis restitutio Supprisorum durantibus primis treugis.
Vide Surprendere.