surta
Statuimus
insuper et mandamus quod nemini justitiariorum et aliorum officialium nostræ curiæ
liceat...... de prædictorum armorum portationibus, ad relationem bajulorum, seu
magistrorum Surtæ, ad quorum spectat officium scire, videre, etc. Alia Frederici
itidem Reg. Siciliæ cap. 17 : Frequens clamor universitatum et locorum Siciliæ...
aures regias circumstrepit quod occasione Surtæ per justitiarios, capitaneos,
bajulos,... universitates ipsæ convertebantur ad prædam, unde...... sancimus, ut anno
quolibet in principio mensis Septembris universitates locorum ipsorum nostri demanii,
Surterios in competenti numero, prout eis videbitur ad nocturnam custodiam, si voluerint
statuant, exclusis ab inde Straticoto, justitiariis, capitaneis, bajulis, magistris
juratis aliisque singularibus personis, per quas in locis ipsis Surta et nocturnæ
vigiliæ consueverant ordinari..... Pœnæ vero unius augustalis ab iis, qui post tertiam
pulsationem campanæ,
sine lumine per Surterios intercepti fuerint,....... nostræ curiæ
reservata. Vigiles autem nocturni prædicti, qui uno anno vigilaverint, sequenti anno,
nisi necessitas immineat, conquiescant. Ubi obscurum non est per Surtamet
Surteriossignificari Excubias excurrentes et nocturnas ipsosque vigiles, nostris
Patrouille: at unde ducta sit vocis origo, minus scio.
Surguet, eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1424. ex Reg. 173. Chartoph. reg. ch. 96 :
Comme
Colin Picardel ait esté commis....... à faire le Surguet pour la nuit sur les murs de la
ville de Bruieres.