taleata
Gamo Ecclesiæ detrahere conabatur paludis partem non
modicam, et Taleatas in palude ædificatas, et prata, et saltuum necessaria.
Mox : Partem vero paludis ejusdem, quam P. Benedicti sub censu duorum solidorum
possidet, A. prædictus uxori suæ in dotem dederat, dum obtineret : hoc etiam Abbas et
Ecclesia dominæ reliquit, dum vixerit, obtinendum : qua defuncta, ministris Ecclesiæ,
vel palus, vel census sine querela reddatur. Quod si præfatus A. Taleatam ibi facere
voluerit, victui domus suæ necessariam, per manum Abbatis sumat, et ædificet, et, dum
vixerit, obtineat : eo vero defuncto, ad Ecclesiam, ut fuerit ædificata, sine querela
reddatur. Infra : De præfatis vero Taleatis, dum prædictus A. et uxor
ejus vixerint, sex nummos censuales Ecclesiæ reddent, quibus defunctis ad Ecclesiam sine
querela reddantur omnes census Taleatarum in palude, ab Abbate sibi demonstrata,
ædificatarum. Ubi Taleatavidetur fuisse certus ac definitus locus in palude,
Taleis, seu palis defixis septus, in quo pisces asservabantur :
Eodem anno Taleata
fuit incœpta cavari, et fuit missus Paudus per dictam Taleatam. Et ad ann. 1243.
col. 1112 : Potestas fecit cc. brachia ex muro civitatis juxta alium, et
fecit murari Rezetum de Razolo, et fecit fieri pontem super Taleatam. Vide
Tajata et Talgiata.