Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

talterium

TALTERIUM
, Silva cædua, Gall. Taillis, a Taleis, forte, seu ramusculis, de qua voce supra egimus : unde etiam vox Tailler, pro cædere, scindere, quod ejusmodi taleæ exscindi soleant : nec multum abludit Salmasius ad Tertulliani pallium, qui vocem nostratem Tailler, ab ipsis taleis ortam vult, quod taleæ, ut ait, sint scissiones lignorum. Charta Philippi Regis Francor. ann. 1220. apud Louvetum in Hist. Bellovacensi : Si autem alta foresta de Hez vendatur, ubi concedimus Monachis pasturam animalium suorum extra deffensa, sicut prædictum est, ipsi non utentur ibidem illa pastura, quousque Talterium in tantum excreverit, quod de animalibus se defendere possit. Vide Tailla et Tailea.
Leg. Talleicium vel Tallicium. Vide supra in his vocibus.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list