th
mortem significare. Et cap. 23. annotat, in breviculis, quibus nomina militum continebantur,
ad uniuscujusque defuncti nomen apponi. Ruffinus lib. 2. Invectiv. in S. Hieronymum :
Quod tale esset, quale si quis accepto breviculo, in quo militum
nomina continentur, nitatur inspicere, quanti in bello ceciderint, et requirens, qui
inspicere missus est propriam notam, verbi causa, ut dici solet Θ ad uniuscujusque defuncti nomen ascribat, et propria rursus nota
superstitem signet, etc. Paulus Diaconus in Notis : Θ nomini milites appositum, ipsum obiisse
demonstrat. Vetus interpres Juvenalis Sat. 4 : Judices literam Theta
apponunt ad eorum nomina, quos supplicio afficiunt. Merito Θῆτα
ἀπὸ τοῦ θανάτου , eo quod quasi habeat telum suum, ideoque triste
intelligitur, vel mortis signum. Unde quidam ait :
O multum ante alias infelix litera Theta.
In Ecclesia S. Paulini Trevir. exstant monumenta Bertholdi et Ruotgeri
Archiepiscoporum, cum his inscriptionibus : Θ .
Bertolfus Trevir. Archiepiscopus IV. Id. Febr. VI. Kal. Feb. Θ . Ruotgerus Trevir, Archiep. apud Brower. lib. 9. et 10. Annal.
Trevir. Vide Camillum Peregrin. in Not. ad Anonymum Casin. sub ann. 1014. eumdem Brower.
in Antiq. Fuld. pag. 129. 153. 169. 177. 323. 324. ubi eadem nota in variis sepulcris
exarata legitur. Habetur etiam in Inscript. Gruterianis pag. 567. 6.
Audi versiculum perlecta pace sequentem,
Nolentes chartæ credere Theta trahit.
In loco proprii nominis, quod vel ex toto, vel ex parte nullatenus legi potuit,
appositum est Theta.