thoracida
Expressa Thorace vultus imago. Glossæ MSS. : Hinc itaque manifeste ostenditur, quantæ et qualis
fuerit honorificentiæ apud Deum Georgius, inter tormenta, cujus Thoracidam , in re natura
impenetrabili, penetrabilem potentia fecit. Et cap. 5 : S. Mariæ matris
Domini Thoracidam habet. Versus in Althelmum, in libro Epistolarum S. Bonifacii
Archiep. Moguntini Epist. 69 :
Nec non adhuc munusculum
Quidam addunt pulcherrimum
Thoracidos , tuentibus
Retorquentes luminibus
Imagines auriferis
Christi Matris capitibus.
Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. 8 : In gestis Silvestri Papæ
legitur Constantinum Imperatorem per Thoracidas Apostolorum, quos ipsos in visione
viderat, cognovisse. Durandus lib. 1. Ration. cap. 3. n. 2. ait, Græcos imagines
Αὐτῷ τῷ ἔτει ἀφιερώθησαν στηθάρια γ᾽. ἐν τῷ συγκλήτῳ, Ὁνωρίου
καὶ Θεοδοσίου Αὐγούστων, καὶ Πουλχερίας Αὐγούστης ἀπὸ Αὐρηλιανοῦ δὶς ἐπάρχου τῶν ἱερῶν
πραιτωρίων. Idem in Justiniano : Ἔχων ἀντὶ πορφύρου χρυσὸν
βασιλικὸν ταῦλιν, ἐν ᾧ ὑπῆρχεν ἐν μέσῳ στηθάριν ἀληθεῖδιν μικρὸν τοῦ βασιλικοῦ
χαρακτῆρος Ἰουστίνου.