thuribulum
thūribulum, thūricremum, s. tūribulum, turicremum.
Vaissiau à encens, in Gloss. Lat. Gall. Sangerm. MSS.
Hic quoque Thuribulum capitellis undique cinctum,
Pendit de summo fumosa foramina pandens,
De quibus ambrosia spirabunt thura Sabæa,
Quando Sacerdotes Missas offerre jubentur.
Dudo lib. 2. de Morib. Normann. pag. 153 : Thuribulaque inauditæ
amplitudinis et pretii auro confecta delegavit. Leo Thuribulum argenteum inauratum,
etc. Occurrit passim. Sed audiendus interim Joan. de Janua : Thuribulum, a
thus, et bolus, componitur, vel quod ibi thus, mordetur et crematur : vel quod thuris
bolos, i. morsellos cremat. Ita nugantur recentioris ætatis Grammatici. Thuribulisignificatione loquitur :
Portatur et
Thuribulum, quod Christi corpus significat, sicut scriptum est in eadem
Apocalypsi : Alius Angelus venit, et stetit ante altare habens Thuribulum
aureum. Quod sic expositum est. In conspectu scilicet apparuit Ecclesiæ, factus ipse
Thuribulum, ex quo Deus odorem suavitatis accepit, et propitius factus est
mundo.(thūribulum) see turibulum.