Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

tidam

TIDAM
, Species navis, si tamen vera lectio est. Chronicon Siciliæ apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 8 : Quædam Tidam onerata tribus aliis machinis terræ Trapani applicuit post meridiem ad littus maris dicti castri, et ipso die exoneratæ de dicta Tidam in terra aguinibus et parvis dictarum machinarum. Supervenerunt die crastino dicti diei in aurora tres galeæ dicti Regis Roberti, quæ ceperunt dictam Tidam cum residuo dictarum machinarum, et combusserunt ea. Pro Tidam legi posse Tidina suspicio est ex sequenti voce ; quare pro de dicta Tidam in terra aguinibus et parvis dictarum machinarum, lubens restituerem, de dicta Tidina in terra cum aguinibus parvis dictarum machinarum.
Teridam legendum esse vix dubito : vox quippe compendiose scripta abbreviationisque notam non præferens, lectores minus attentos fefellit. Vide Tarida.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list