Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

timonagium

TIMONAGIUM
, Idem quod Themonaticum. Vide in hac voce. Charta Willelmi Cardinalis Archiep. Remensis ann. 1182 : Forifactum quoque de Timonagio nobis per 7. solidos et dimidium emendabitur. Charta Johannis Comit. Suession. ann. 1230 : Ecclesiæ S. Medardi Suession. dedi in elemosinam puram et perpetuam Timonagium quod habebam in locis infra scriptis... cum omni jure et dominio quod habebam in Timonagio supradicto, quod tale est, videlicet quod mihi pro qualibet quadriga, quæ vino onerabatur, in dictis locis, tres oboli Suession. monetæ debebantur. Ch. Radulfi Com. Suession. ann. 1233. pro Communia Nantoliensi : Homines etiam de Nantolio, si opus fuerit, poterunt chiminum meliorare sine mesfacere. Timonagium autem et theloneagium quæ habebam apud Nantolium, cum emendis inde provenientibus concedo dictæ Ecclesiæ, etc. Chartul. S. Vandreg. tom. 2. pag. 1967 : Cum ego haberem quoddam Timonagium in decima dom. Prioris de Brandenestoch, etc.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list