togala
Post
hæc dimissi sunt ad eam leopardus et Togala, lenitatis suæ signa monstrantes, et nihil
eam læserunt. At in MS : Sedet pro tribunali Præses, jubet omnes feras
adduci, et a venatoribus exacervari, et rugiebat leo. Vacca ferocissima cornibvs cuncta
ventilabat, subsequebatur taurus rugiens, et terribilis leopardus, et Talaga levitatis
suæ signa monstrabat, etc. Hæc Carolus Macer in Hierolexico, qui merito
conjectat Togala, vel
Talaga, vocem esse corruptam, putatque
Tigridemsubstituendam, quod levitas Tigridis proprium sit, ut videre est ex Plinio lib. 8. cap. 18.