transcornati
joculatore, qui dux viæ fuerat Carolo M. pergenti
Tunc accedens jam dictus joculator
ad Regem petiit, ut sibi promissum daretur, quod ante illi pollicitus fuerat. Tunc ait
illi Rex : Postula, quod vis. Cui ille : Ego ascendam in unum ex his montium, et tubam
fortiter porsonabo corneam, et quantum longe audiri potuerit, dabis mihi in merito et
munere cum viris et fæminis. Et Rex : Fiat tibi juxta verba tua. Qui protinus adorans
Regem abiit. Ascendensque in uno monticulo, fecit, sicut dixerat. Descendensque ibat per
viculos et arvam, et interrogans quos inveniebat : Audisti, inquit, sonitum tubæ ? Cui
si dixisset : Etiam audivi, dabat illi mox colaphum dicens : Tu, inquit, es meus servus.
Ita ergo dedit illi Carolus quantum sonitum tubæ audiri potuit, atque ita, dum vixit,
tenuit, suique filii post eum, qui usque in præsentem diem servi ipsi Transcornati
vocantur.