transsumere
Ad effectum
exemplandi et Transsumptandi .... - quandam inscriptionem, etc. Statuta Genuæ
lib. 4. cap. 12 : Si libri vel Scripturæ essent in loco, quo extrahi non
possunt,
debeant Transumptari, et exemplari, quod Transumptum et exemplatio
legitime facta faciat fidem sicut originale. Epistola ann. 1259. in Instrum.
Gall. Chr. novæ edit. tom. 6. col. 158 : Præsenti pagina inseri fecimus in
Transsumi ab originali nihil addito vel remoto. Charta ann. 1399. apud Menest.
in Probat. Hist. Lugdun. pag. 126 : Exhibuerunt Transsumptum revocationis
impetrationis prædictæ. Exstat hujusmodi Transumptumann. 1432. apud Marten. tom. 8. Ampliss. Collect. col. 153. in cujus proœmio declarant Notarii duo se ab Imperatore Sigismundo requisitos fuisse,
literas apostolicas et cedulam per se
Transsumi et exemplari, quodque exinde copias authenticas et Transsumata (f.
Transsumpta vel Transsumptata) facere deberent. Extracta et Transumptata,
in Vita S. Ubaldi tom. 3. Maii pag. 628. Adde Concil. Hisp. tom. 4. pag. 314. Rymer. tom.
14. pag. 391. etc. Vide Transcriptum.