Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

trapus

TRAPUS
, Pannus, panniculus, Hispanis Trapo, Gallis Drap. Vetus Charta apud Martinezium in Hist. Pinnatensi lib. 1. cap. 54 : Et quia negaverat, quod sancto Joanni servire non debebat, judicavit Rex, ut tollerent ei, quicquid habebat in Lecueita, domos, et terras, et vineas, et panem et vinum, et Trapos, et sic fecerunt, et abstulerunt ei totum, et duos horreos plenos de tritico. Vide Drappus.
Traperius
, Traperarius, et Treperarius, apud R. Duellium tom. 2. Miscell. pag. 53. et 59. in Statutis Ordinis Teutonici, qui in Hospitalariorum Statutis Draperius vocitatur, qui scilicet curam habet vestimentorum fratrum. Vide Christophorum Hartknochium in Dissertationibus Prussicis cap. 19. pag. 419.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list