traversum
Droit de travers, jus nempe, quod competit domino Castellano, seu majori Justitiario, in Consuetud. Silvanect. art. 93. 105. Turonensi art. 59. etc. et in viis majoribus tantum exigi potest, ut est in Claromontensi art. 229.
A pedagiis,
Traversibus, deprisibus, et quibusvis consuetudinibus..... liberi sint.
Liberum quoque transitum battorum eorum,
sive navium per Sequanam ascendentium aut descendentium..... ab omni coustuma pontagii,
vel Traversi, etc.
Ecclesiæ de Valcellis.... liberum et quietum transitum per totam terram nostram
dedimus et concessimus, absque omni exactione Traversi vel pedagii.... nullas
consuetudines Traversi vel pedagii solvent de omnibus illorum, que ad usum fratrum
prædicte Ecclesie pertinent. Charta ann. 1224. ex Chartul. 21. Corb. :
In elemosinam contuli ecclesiæ Corbeiensi ut omnes res ejusdem ecclesiæ per
loca ubicumque Traversum habeo, libere sine Traverso et exactione aliqua.... possint
secure pertransire. Adde Chartam ann. 1179. tom. 2. Hist. Eccl. Meld. pag. 65.
Litteras Johannis Franc. Regis ann. 1360. tom. 3. Ordinat. pag. 431. alias incerti ann.
tom. 4. earumd. Ordinat. pag. 420. et tom. 5. Hist. Paris. pag. 248. ex quibus omnibus
emendo Litteras ann. 1345. apud Rymer. tom. 5. pag. 441 : Absque solutione,
exactione Traverisi, pedagii, etc. Lego Traversi. Charta ann. 1358. e Chartulario Domus Dei Pontisar. :
Accorda que tous les biens quelsconques estans
et appartenans audit Hostel (Dieu) soient frans et quittes au Travers de
l'Isle Adam, soit en montant et avalant, par dessus ou par dessous le pont de ladite
ville. Ex hac aliaque superius laudata Ricardi Ducis Norman. Charta discimus
id juris exactum a navigiis, quæ secundo vel adverso flumine navigabant : quod ex aliis
perinde est intelligendum, nisi aliud constet ex opposito usu. Charta ann. 1177. tom. 2.
Hist. Eccl. Meld. pag. 64 : Dix sols à prenre chascun an sur le Travers de S.
Pathus. Adde tom. 3. Ordinat. Reg. Franc. pag. 42. n. 3.Relaxavimus Abbati et Monachis .... consuetudinem illam, quæ cognominatur
Transversum, vel passagium, apud Harebbou, etc. Alia Stephani Episcopi Paris.
ann. 1124 : Dedit etiam.... omnibus annis 40. solidos de Transverso suo inter S.
Dionysium et Pontisaram, etc. Alia Rainaldi de Claromonte : Et concedo
pedagium, quod dicitur Transversum de Lusarchis, etc. Radulfus de Diceto ann.
1027. et Jo. Brompton. : Thelonea et Transversa... diminuit. Vide Hemeræum
in Aug. Virom. pag. 169. et in Regesto pag. 74. 48. Chron. Nangii ann. 1025. etc.transversi, vulgo
Pour ce que les Traversiers ou
peagiers, ou aucuns d'eux, sont coustumiers d'aumenter et accroistre les Travers et
peages qu'ils tiennent des seigneurs. Chartul. 21. Corbeiens. fol. 196. v° :
Sans paier travers ne passage aucun as seigneurs de Bone, ne à leurs gens, ne à
leurs Travessiers. Infra :
Fecit ...... magnum
pulpitum fieri ex Traverso
dicte Ecclesiæ, id est, ex uno latere ad aliud.