trecanum
Trecanum vero
quod psalletur (tempore sacræ communionis) signum est catholicæ fidei de
Trinitatis credulitate procedere. Sic (f. sicut) enim prima in
secunda, secunda in tertia et rursum tertia in secunda, et secunda rotatur in prima :
ita Pater in filio, etc. Intelligo versus, qui tempore sacræ communionis in
Missa canebantur, quique ita nuncupantur a ternario eorum numero et ratione cantus. Vide
R. P. le Brunin Expositione Missæ tom. 2. pag. 263. et 330.