triblatton
Mihi pallium reverenter obtulit, quod Triblathon juxta sui generis
speciem nuncupatur. Trium quippe colorum est, et blathon pallium dicitur, unde
Triblathon pallium vocatur, quod trium cernitur esse colorum. Leo Ost. lib. 3.
cap. 20 : Viginti pannos sericos, quos Triblattos vocant, coëmit. Infra :
De Triblattis vero omnibus pluviales fieri jussit.