tribuna
Tribunalquidam e Patribus vocant. Vulgo nos
Tribune. Alii
Tribunaminterpretantur opus rotundum et testudinatum. Ugutio :
Absida est Græcum, et interpretatur lucida, i, latus ædificii, vel
Trebuna, etc. Epitaphium Wiffredi Comitis Barcinonensis apud Fra Diagolib. 2. Hist. Comitum Barcinon. cap. 15. et Anton. de
Yepeztom. 4. Chron. Ord. S. Benedicti pag. 362 :
Sub hac Tribuna jacet corpus quondam Vuifredi Comitis,
etc. ann. 914. Apud Tribunam majoris aræ et penes monumentum, in quo præfati corpus
Præsidis in pace quiescit, etc. Jac. de Varagine Chron. Januense apud Murator.
tom. 9. col. 36 : Cum vero in Tribuna imago pulcherrima deberet destrui taliter
sunt ingeniati, quod illam trofimam (cidfunnam in Cod. Ambros.)
salvam et integram cum illa imagine per brachia xxv. traxerunt, et eam in
fundamento, ubi modo est, stabiliter collocarunt. Concil. Lugdun. ann. 1527 :
Evangelium alta voce in Tribuna et capella crucis more solito.... dixit et
evangelizavit. Tribuna, Cruscanis Academicis dicitur, la parte principale
di edifici sacri, o di altre fabbriche insigni ; Macris vero fratribus
Tribunadicitur Hemicyclus muralis, qui in fine Presbyterii solet terminari, quasi Tribunal, quia ibi Tribunal sive pontificalis cathedra collocabatur, ut in Templo S. Ceciliæ Transtiberinæ regionis ex lapide adhuc exstat, etc.