Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

triduana

TRIDUANA
, Tridui jejunium. S. Hieron. Epist. 10. ad Furiam : Parcus cibus et venter esuriens Triduanis jejuniis præfertur. Epist. 15. ad Marcellam : Cumque per omnem annum jugi jejunio pasceretur ; biduo Triduoque sic permanens, tum vero in quadragesima navigii sui vela tendebat, omnes pene hebdomadas vultu lætante conjungens. Epist. 22. ad Eustochium : Nihil prodest biduo Triduoque transmisso vacuum portare ventrem, si pariter obruatur, si compensetur saturitate jejunium. Quibus verbis biduanas et triduanas Christianorum innuit, de quibus egimus in Biduana.
Notit. de exordiis monast. S. Trinit. in Apenn. ex Tabul. Vall. Umbr. : Deinde fecimus Triduanam, ut Deus ostenderet nobis quid vellet de nobis facere, et ostendit nobis judicium suum.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list