trolium
Treüil.
Et juxta
Trolium de Valeira. Tabular. Dalonense fol. 27 : Factum est hoc apud
Exidolium in domo Trolii Dolon. Tabul. Celsinianense : Hoc est mansio una
cum curte, et horto, et Trolium et viridarium. Tabularium Conchense Ruthenis
cap. 106 : Cum vineas, cum vernas, cum pratos, cum mansione, cum hortos, cum
Trolio, cum terras cultas et incultas, etc. Ita in Chartis 117. 139. 156. 237.
252. 355. etc. In Ch. vero 198. pro Trolio, habetur
Brolio:
Cum
vineas, cum Brolio, cum terras, cum pratos, etc. Infra : Et sunt ipsi
Brolii vel ipsas terras in pago Ruthenico, etc. Ita etiam in Ch. 199 :
Cum vineas, et campis, et pratis, et Broliis, etc. Adde pag. 261.Broliumpro
Pro arbergamento
et Trolio , una cum cuppis..... et aliis utensilibus rebusque ad trolium
pertinentibus. Quæ vernacule sic redduntur ibid. ch. 30 : Du Troil,
cubes...... Et autres pertenances à garnison de Troil. Lit. remiss. ann. 1393.
in Reg. 145. ch. 146 : Le suppliant chevauchant sur un cheval..... auprès du Troil
ou herbergement du seigneur d'Aigrefeuille, etc. Aliæ ann. 1384. in Reg. 125.
ch. 211 : Guillaume et Jehan freres apporterent leur vendenge au pressouer ou
Treuil de Michelet Tyart bourgeois de S. Gengoul.