tufus
Tophus. Glossæ Lat. Gr. :
Primo ut arena aspera paretur, et cæmentum de silice, vel lapide Tuficio,
etc. Joan. de Janua : Tofus , a todere dicitur, lapis asper et cavernosus,
quia ambulantes super se todere facit. Anastasius in S. Hadriano PP. pag. 115 :
Plusquam 12. millia Tufos in litore alvei fluminis in fundamentis ponens a solo
usque ad summum tectum miræ magnitudinis porticum reparavit. Infra :
Maximum monumentum de Tiburtino Tufo ... demolitus est. Sarcofagus de Tufello,in Gestis Guillelmi Majoris Episc. Andegav. cap. 5 :
Sarcofagum Tuveum, arca Tuvea, in Annalibus Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 361.
Tofus, lapis est levis, spongiosus, satis
abstersivus.
Tofus arenosus atque jejunus, Palladio 1. 5.
Lapis Tofosus,in Chronico Fontanell. cap. 13. pag. 238. et 240.
Hujusmodi etiam scriptura inventa est in tabula una marmorea, quæ ibidem tunc
reperta est, simul et in uno Topho . Charta ann. 1227. in Hist. Monast. S.
Nicolai Andeg. pag. 97 : Quidquid vero remanet a sinistra parte taneriæ a Topho
eundo versus portale, etc.
Tophici lapides, apud Capitolinum in Maximinis.
Tofinei termini, apud Agrimensores.