Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

tunginus

TUNGINUS
, Judex, qui post Comitem est, in veteri Glossario : Tungi, seu villæ Præfectus, Judex ; a tun, Saxon. villa, vicus, prædium, territorium ; quod malim, quam quod vult Wendelinus, a Teutonico Tong, i. lingua, deductum vocabulum, quod Tunginus lingua sit centenarii. Alii a tegn, Saxonico, Minister, de qua voce egimus in Thaynus, profectum volunt. Lex Salica tit. 46. § 1 : Tunginus aut Centenarius mallum indicent, etc. Tit. 48 : Debent testes jurati dicere, quod ibi fuissent in mallo, ubi Tunginus et Centenarius indixerunt. Tit. 69. § 1 : Si quis de parentilla tollere se voluerit, in mallo ante Tunginum aut Centenarium ambulet, etc. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 534. et supra Centenarius.
Eccardus in notis ad Pactum Legis Salicæ tit. 47. § 1. asserit nomen Tingini, Tungini, vel Tunzini, formatum esse ex Tincman, et proprie significare Decanum, quod invenerit in Glossario MS. Florentino Centenarium, hunno, Decanum vero Tincman vocari. Origo vocis, inquit, Tehun, vel Tia, quæ pro Decem leguntur in Pacto Legis Salicæ tit. 2. § 5. et 8. hinc Tehing, Ting, Tinginus, Tincman verbotenus est Decanus. Aliunde arcessit Vossius lib. 2. de Vitiis serm. cap. 18. ubi etiam habet Tonginus. Vide Decanus et Tunchinium.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list