vacheta
Viginti novem
galeas, 10. Vachetas, et 9. naves festinanter præparari fecerunt.
Inimici autem hoc videntes, relictis anchoris,
scalis et Vachetis, continuo mari et terra de loco Nauli fugerunt. Jac. Aurias
in iisdem Annal. ad ann. 1283. ibid. col. 583 : Duo antiani civitatis Pisanæ qui
ibant in una Vachetta armata cum hominibus xviii. , etc. Jac. de
Varagine in Chron. Januensi apud eumd. tom. 9. col. 50 : Super quamdam Vachetam
conscendens aufugit, et exercitum dereliquit. Navis humilior et velocior esse
videtur, a Latino-barbaro, Vasellum, Vacillum, quod ex Gallico
Vansdicitur, apud Marten. tom. 1. Anecd. ubi de capta CP. ann. 1453. col. 1820 :
L'armée du Turc estant tant au port que dehors de seize a dix
huit gallées ; soixante, ou soixante dix galliotes, de dix huit à vingt Vans, de seize à
vingt barques petites, comme pour porter chevaulx et fustes. Vide
Wachellus.Notarius præfati domini vicarii teneatur..... describere in
una Vacheta dietim quoslibet dies feriatos, etc. Stat. Mantuæ lib. 1. cap. 32.
ex Cod. reg. 4620 : Teneantur.... dicti notarii statim porrecta accusa seu
denuncia, seu processu formato, nomen accusati, denunciati..... scribere in Vachetta seu
libriculo judicis maleficiorum. Vide Vaccheta.