vares
Variosvocant,
murium Ponticorumspeciem quamdam
qui ventre
tantum albi sunt, dorso fusciusculo, ut ait Julius Scaliger in Aristotel. ubi de
Muribus Ponticis. Hos
Varesvocat Josephus Barbarus in Itinerario ad Tanaim pag. 456 :
Sibelinos, Armelinos, Dossos, Vares, vulpes, et id genus
animalium alia illi offerentes. Veergares, seu pelles Variæ, et
vestes Variæ, apud Scriptores. Arnulfus Lexoviensis :
Procedit interim inter cilicia pauperum fratrum et sordes, cartularii
filius sericis adornatus et Variis. S. Bernardus de Vita et morib. Relig. cap.
10 : An non posset dormiri, nisi supra Varium stratum, aut sub peregrino
coopertorio ? Will. Brito lib. 9. Philippid. :
Et quas huc mittit Varias Hungaria pelles.
Cæsarius Heisterbach. lib. 6. cap. 5 : Vestimenta ejus satis despecta
erant, et humillima, non grisea, non Varia, sed ovina. Synodus Monspessulana
ann. 1258. cap. 3 : Et qui tonsuram dimiserint, aut in habitu non vixerint
clericali, vestes Varias deferendo, vel alias Clericos non decentes. Rogerus
Hovedenus pag. 642 : Et quod nullus post proximum Pascha utatur Vario, vel grisio,
vel sabellina, vel escarleta. Albertus Stadensis, et Historia Archiepiscopor.
Bremensium ann. 1183 : Et sufficienter Archiepiscopum excusavit, videlicet quod
Varium non ferret, nec cum suis vestibus alicui erogatis, mantellum Cleri aut Militis
induisset, etc. Concilium Saltzburgense ann. 1386. cap. 6 : Hinc est,
quod firmiter inhibemus, ne Clerici in publico utantur Vario, vel illud deferre
præsumant, nisi in dignitatibus fuerint, vel Canonici Ecclesiarum Cathedralium, vel in
gradu magisterii scientiæ fuerint constituti.
Et pro furura Varii minuti ad capam de
camelino, ad S. Andream, c. s. Pro furura minuti Varii ad supertunicale
quod habuit tunc, lxx. s. Statutum Humberti II. ann. 1340. tom. 2.
Hist. Dalph. pag. 406. col. 2 : Item, pro folraturis raubarum Nativitatis erunt
necessarii dcccc. Varii, et pro illis Paschatis, dcx. Varii, pro
illis O. SS. dcx. Varii. Pelles variæ, in Tabular. S.
Vincentii Cenomanens.Pelleterie de toute bonne robe Vaire, dont la peour est Esclavonasse. Vari
Sclavoniæ, apud Rollandinum in Chronico lib. 2. cap. 14. Adde lib. 1. cap. 13.
Telma Varii operis. Chron. Salernitan. cap. 28 :
Varius est bestia parva paulo amplior quam mustella. A re nomen habet, in ventre
enim candidus, in dorso habet colorem cinereum, ita elegantem, ut mireris bestiam sua
creatione spectabilem ; de genere piroli est, in arboribus habitat et fetus facit....
Varius licet sit parvus, propter nobilitatem pellis, animal excellentissimum
est.Aliquæ dominæ utuntur mantellis.... fodratis de zendallo vel
Vairis. Tabular. SS. Trinit. Cadom. : Omne verecum quod exciderit apud
Oîstrehan, aurum vel Vairum, vel mantellum sine atachia, etc. Convent. civit.
Saonæ ann. 1526 : Pro aliqua quantitate pellium affaitarum, Vairorum, dolsorum,
etc. De grisio seu Vairo, in Tabul. Maclov. ann. 1415. Statuta Scabinorum
Maceriarum ad Mosam : Le cent de Vairs doit iiii. den.Erant vestiti de scarleto fulcito de pellibus Vajorum.
Concil. Tarracon. ann. 1591. inter Hispan. tom. 4. pag. 615 : Nullus audeat in
vestibus seu caputiis forraturam portare de Vais albis vel de grisis.Commune
eidem fecit et donavit unam robam Varam pretio x. lib. imperialium.
Memoriale Potest. Regiens. ibid. col. 1154 : Indutum erat corpus ejus de bono
drappo de scarleto cum pulchra pelle Vara, et cum una capellina Vara de scarleto cum
pulchro pallio. Vide Varus 2. suo loco.Possint portare Vayros in
caputio vel birretta. Adde cap. 89. et 105. Statuta Astens. collat. 11. cap.
109. fol. 36. v°. et Marten. tom. 3. Anecdot. col. 89.Cuidam pellipario per manus Francisci sartoris pro pennis de Veyro robarum
domini et Comitissæ consortis domini, etc. Infra : Pro Vayro pro dom.
Comitissa, etc.