venta
de ~a caabli ejusdem foreste
in saccis et ~a
subjunxit etiam ~am [sic MS ] qua [MS: †quam ] circumstantes ad risum commovit, quod sicut laici et populi Wallie fures et raptores erant rerum aliarum, sic et episcopi Walenses ecclesiarum
Augurales alitesvocat Martianus Capella lib. 1. pag. 11. aut aliis animalibus. Nonnus in Sylloge Hitor. pag. 151 :
Ὀρνεοσκοπικὸν δέ ἐστιν, ὅταν πετομένου, τοῦ δὲ ἤ τοῦ δὲ ὄρνιθος, ἢ
ἔμπροσθεν, ἢ ὀπίσω, ἢ δεξιὰ, ἢ ἀριστερὰ, εἴπομεν, ὅτι τὸ δὲ σημαίνει. λέγεται δὲ
ἐξευρηκέναι πρῶτος Τηλέγονος. Sidonius in Panegyrico Majoriani :
Si Liciæ sortes sapiunt, si nostra volatu
Fata loquuntur aves, etc.
Ammianus lib. 21. cap. 1 : Auguria et auspicia non volucrum arbitrio
futura nescientium colliguntur (nec enim hoc vel insipiens quispiam dicet) ; sed volatus
avium dirigit Deus, ut rostrum sonans, aut prætervolans pinna, turbido meatu vel leni
futura demonstret. Amat enim benignitas nominis, seu quod merentur homines, seu quod
tangitur eorum affectione, his quoque artibus prodere, quæ impendent. Zeno
Veronensis in serm. de Jona : Qui per varios avium volatus conjecturis inanibus
statum plumeæ salutis inquirit. Et ut S. Maximus Taurinensis homil. in
Circumcisione Domini, qui auspicia etiam vanissimi colligere se dicunt, ac statum vitæ
suæ inanibus indiciis æstimantes, per incerta avium ferarumque signa, futura
rimantur. Auguria sunt in Canonibus Ecclesiæ : Venta tamen dicimus, quod quidam
accipiunt pro obviatione hominis, vel alterius animalis, vel pro auditu vocis.
Mox hæc addit : Auguriorum quædam post, quædam dextre, quædam sinistre ; et cum
diversa sint in sua disputatione, (f. dispositione) quodlibet illorum
proprie nominatur, et proprio nomine cognoscitur interpretandum. Unde dicimus, quod
auguria sunt numero 12. ad instar 12. signorum cœli, et sunt hæc : Fernova, Fervetus,
Confert, Emponentb, Scimasarnova, Scimasarvetus, et bene fiunt in dextro latere. In
sinistro vero latere sunt Confernova, Confervetus, Vivian, Barian, Scassarnova,
Scassarvetus. Ibidem : Unde sciendum est, quod auguriorum quædam
significant bonum eventum, ut Confert, et Emponentb : quædam malum eventum, ut Viarum et
Harenari : et quædam medium inter utrumque, ut Fert, et Confert.
Credidisti, quod quidam credere solent : dum enim iter aliquod
faciunt, si cornicula ex eorum sinistra in dextram illis cantaverit, inde se sperant
prosperum iter habere ; et dum anxii fuerint hospitii, si tunc avis illa, quæ Muriceps
vocatur, eo quod capiat mures, et modo Pascata nominata est, viam, per quam vadunt, ante
se transvolaverit, illi scilicet augurio, et forte divinisvel
dæmoni
magis se committunt, quam Deo, etc. Vide Petrum Blesensem Epist. 65. et supra,
Superventa, et
Avis S. Martini. De veterum per avium volatus divinationibus,
Ventaalia notione, Vide in Venda 1. 2. et 3.
Veuta, in vet. Stilo Parlamenti cap. 11. et in Edicto Philippi VI. ann. 1344. tom. 2. Ordinat. Reg. Franc. pag. 218. Vide Veuta.
Johannes de S. Sequano dedit ecclesiæ Lingonensi sexaginta
solidos Turon.... in Venta seu aula Montissalionis,... exigendos a ventario seu firmario
Ventæ dicti loci. Lit. remiss. ann. 1405. in Reg. 160. Chartoph. reg. ch. 68 :
Denisot Chevrecon, soy disant fermier de la Vente ou estalage de saint Disier,
etc. Pro rei venalis pretio, in aliis Lit. ann. 1410. ex Reg. 164. ch. 220 :
Le suppliant demande à un pescheur ou maronnel combien il faisoit une Vente de
poisson qu'il avoit ; lequel pescheur ou maronnel lui eust fait un certain pris
d'argent, etc. Vide in Venda 1.