veredi
Veredus,
Veredos antiqui dixerunt, quod
veherent, i. ducerent redas, vel quod vias publicas currant, per quas redas ire
solitum erat.Veredus: crætehors, i.
Rhedæ equus. Ebrardus in Græcismo cap. 9 :
Est Veredus equus, vectans rhedam quasi currum.
Joan. de Garlandia in Synonymis :
Rhedæ vectores nos dicimus esse Veredos.
Alibi :
De veho, de rheda, dictum reor esse Veredum.
Victor lib. 2. Hist. de Persecut. Vandalor. : Dirigit præceptum, quod
etiam universæ Africæ Veredis currentibus destinavit. Gesta Constantini M. :
Qui ut Severum per Italiam transiens vitaret, summa festinatione post se
truncatis Veredis, Alpes transgressus, ad patrem Constantium venit apud Bononiam,
etc. Charta Ludovici Pii Imp. pro Hispanis apud Diago:
Et Missis
nostris aut filii nostri, quos pro rerum opportunitate illas in partes miserimus, aut
Legatis, qui de partibus Hispaniæ ad nos transmissi fuerint, paratas faciant, et ad
subvectiones eorum Veredos donent. Vita S. Theophanis Confess. n. 14 : Πάντες μὲν οὔν ἤγοντο ἵπποις, ἡμιόνοις, άνδραπόδοις, καὶ βερέδοις
ὐπηρετοὑμενοι. Occurrit passim in utroque Cod. tit. de Cursu publico, et al. et
in vett. Formulis. Vide Paraveredi.veredivadunt. Vetus Notitia Hispanica æræ 829. apud Anton.
Et descendit, ubi intrat
arrogio, quæ dicent Rubisco in Syle, et conclude per illum arrogium di Rubiscum, et
pergit per illa, quæ exiit in Donati ad illas Veredas de Mamonela, et pergit per illa
Vereda antiqua usque vadit ad terram Tremu, etc. Charta Ordonii II. Regis æræ
947. apud eumdem : Et inde per radicem Litoriæ, deinde in Almanti,
inde per Petraforta, et inde per medium montium, quæ vocitant Meta, deinde per illa
Vereda majore, quod discurret de Astorica ad Castrum Litoriæ, etc. Alia Bermundi
II. Regis æræ 1035. apud eumdem tom. 5 : Quæ jacent contra parte de Minea, sub illa
Vereda, quæ descendit ad ambas mistas.Veredarioshabent leg. 17. et 50. Cod. Th. de Cursu publico (8, 5.), Senator lib. 2. Epist. 31. lib. 4. Epist. 47. Julius Firmicus lib. 3. Matth. etc. Papias :
Quos
etiam nec Episcopus, nec Abbas, vel quilibet alius eos Veredariorum more in missaticis
instanter transmittat. Veterem Chartam ex Tabulario S. Martini de Campis apud
Duchesnium in Hist. Monmorenciaca pag. 33. subscribunt Ludovicus filius Regis
(postmodum Rex Franc. VI.) Gervasius Dapifer, Frogerius Catalaunensis, Willelmus
Garlandensis, Fredericus Camerarius, Balduinus Veredarius. Forte is Magistratus,
quem hodie Innotuit res Chuonrado in Frantia tunc posito ; nam Veredarii
et episcopo capto et recepto dies et noctes celeres
ibant.