vestarius
Vestararius, qui vestium vel thesauri curam habet. Instruct. Pisan. legat. ad Alex. imper. CP. ann. 1199. tom. 3. Cod. Ital. diplom. col. 1492 :
Præterea studeant legati, quod omnia pro Pisana civitate data, sint libera, nec
aliquo modo supponantur vel subjaceant eparco et Vestario.
Vestarius prædicti principis (Landulfi) .Vestiarius. Charta ann. 1273. ex Tabul. Cassin. :
Casinensi Vestario solvere tenebantur de quolibet vino, sive vino
vinearum, sive vitium, quæ arboribus substentantur, etc. De aliis vero victualiis et
olivis solvant eidem Vestario integraliter decimam spiritualem. Vide mox
Vestiaria.