vetatum
Ganata cum descenderint, nullus audeat furari, vel rapere, vel
pignorare ulla occasione, et non jaceant in Vetatis Militum. Charta Sanctii
Ramirezii Regis Aragonum apud Martinezium in Hist. Pinnatensi lib. 3. cap. 27 :
Ipsi vero habeant Vetatos suos in omnibus decaniis suis, et in omni loco, ubi
ipsi habuerint aliquid facere, ut nullus sit ausus pascere vel intrare absque eorum
licentia neque ego : quod si fecerint, accipiant carnale. Alia Garsiæ Regis
Navarræ apud Sandovallium in Episcopis Pampilonensib. pag. 70 : Et de illa arca de
Verosain, usque ad Pelagum rotundum de Anoz, sit defensum et Vetatum tam aquarum quam
terræ, etc. Observantiæ Regni Aragon. lib. 7. tit. de Pascuis, § 9 : Si
habeo hæreditatem in aliquo loco, in quo non habitem, non possum illam hæreditatem
Vetare, sic quod non possint ibi depascere ganata illorum habitantium ibi, nec possum
illa pignorare, etc.
Cum.... pratis, pascuis, devensis, Vetatis,
etc.Viæ vetatæ, in Charta Richardi Regis Angliæ apud Sammarthanos in Archiepiscopis Turon. uti supra observatum in voce Defensa 3.