viduae
viduitatis professionem(quam
secundum castimoniæ gradumvocat Hieronymus Epist. 26.)
coram Episcopo in Secretario emittebant, imposita ab eo veste viduali, ut est in
Concilio Arausicano I. can. 27. Toletanum IV. can. 56 : Duo sunt genera viduarum,
seculares et sanctimoniales : Seculares viduæ sunt, quæ ad hoc disponentes nubere,
laicalem habitum non deposuerunt. Sanctimoniales sunt, quæ mutato habitu seculari, sub
religioso cultu in conspectu Sacerdotis vel Ecclesiæ apparuerunt. Honorius
Augustod. lib. 1. cap. 241 : Viduarum prima Dina filia Jacob extitit ante legem, a
qua usus vidualis cœpit. Hanc sub lege Judith et aliæ imitatæ sunt : sub gratia vero
Anna et aliæ plurimæ secutæ sunt, quæ secundas nuptias contempserunt. Harum quoque
habitus est mundo despectus. Ejusmodi mulieres sanctæ professionis viduasvocat Salvianus lib. 3. ad Ecclesiam Catholicam.
Viduas continentiam professas, in præfat. ad eosdem libros.
Quæ instant orationibus die ac nocte, lib. 2. ab eorum veste viduali,
pullatas viduas, Vincentius Lirinensis in Commonitorio 1. Denique
Professæ, Consecratæ, Benedictæ, in Conciliis aliquot Gallicanis appellantur, locis a nobis indicatis in Notis ad Alexiadem pag. 418. ubi easdem esse cum priscis
Diaconissis, fuse satis probavimus. Ecclesiasticis stipendiis victitabant. S. Hieronymus in cap. 3. Esaiæ :
Nec Ecclesiasticis vidua sustentatur alimentis, nisi
quæ sexaginta annorum est, et maturitatem habet morum pariter et ætatis.
De Viduis adolescentulis et infirmis victu Ecclesiæ sustentandis. Vocis
etymon sic tradit Rhabanus lib. 1. Comput. cap. 33. Vidua, quasi valde idua, id
est valde divisa. Aut vidua, id est a viro divisa.Viduatus, apud Tertullian. de velandis Virg. cap. 9. quod jam antea observatum a viro doctissimo Joan. Bapt. Cotelerio in eruditissimis Commentariis ad veterum Patrum scripta. Multa præterea possent hic de viduis, earum habitu, et consecratione, congeri, cum ex Conciliis, tum ex Regum Capitularibus, quæ fere attigimus in Notis ad Alexiadem et in Glossar. med. Græcit. voce
Joannes.... Cov. et Lich, Episc. dilecto fratri nostro NN.
salutem et fraternam in Dn. charitatem. Per partem honestæ mulieris Margeriæ Midlemore,
relictæ Ricordi Midlemore nostræ diœcesis, nobis est humiliter supplicatum, quod cum
ipsa propter ipsius animæ salutem uberiorem, ac viduitatis ordinem strictiorem, ad Dei
honorem devotius et celebrius servandum, votum continentiæ emittere, ac continentiam
expresse et solenniter
fovere, nec non in signum viduitatis suæ hujusmodi perpetuo, Deo servando
velum sive peplum cum habitu hujusmodi viduis continentiam perpetuam expresse et
solenniter profitentibus debitam et consuetam, seu ab eis communiter usitatam sibi
sumere, et ad vitam ea uti in castitate, ut asserit, devote intendat, ipsam ad hujusmodi
suum propositum admittere dignaremur ; Nosque hujusmodi supplicationem piam atque
devotam ac Deo placabilem reputantes, aliasque multiplicibus occupati, quo minus
hujusmodi intentum præfatæ Margeriæ ad debitum valeamus perducere effectum ; ad
recipiendum igitur expresse et solenniter continentiæ votum, et castitatis promissum
dictæ Margeriæ, ac in signum cujusmodi continentiæ et castitatis promisso perpetuo
servando, eandem Margeriam velandam seu peplandam, habitumque viduitatis hujusmodi
viduis, ut præfertur, ad castitatis professionem dari et uti consuetum, cum unico annulo
assignandum, cæteraque omnia et singula faciendum, exercendum et expediendum, quæ in
negotio hujusmodi de jure vel consuetudine necessaria seu opportuna fore dignoscantur,
vobis committimus potestatem per præsentes. Sigillo nostro signatum, etc. Id
porro actum sub Henrico VIII. Rege Angl. ann. 22.Nono die mensis Augusti an. Domini 1360. apud Warwyk, dictus venerabilis Pater
altam Missam in Pontificalibus in Ecclesia collegiata B. Mariæ Warwici antedicta
celebrans votum castitatis Philippæ nuper uxoris Domini Guidonis de Warwic admisit et
acceptavit : et dicta Philippa votum castitatis emisit sub his verbis : En le nom de la
seint Trinité, Pier, et Fitz, et seint Espirit, jeo Philippe, que fu la feme Sire Guy de
Warwic, face purement, et dez queor, et volonter entierement avow à Dieu et seint
Eglise, et à la benure Virgin Marie, et à tout la bele compeigne celestine, et à vous
Reverend Piere en Dieu Sire Reynaud par la grace Dieu Evesque de Wyncestre, que jeo
amenerai ma vie en chastitée desore en avant, et chaste sera de mon corps, et tout le
temps de ma vie. Vide Velum.