vieria
Viaria, ni fallor, Jurisdictio
Viarii. Charta ann. circ. 1080. tom. 2. Histor. Eccl. Meld. pag. 10 :
Eblo de Roceiaco castro habebat quamdam
consuetudinem in terra Morissarti, quæ Vieria vulgo dicitur. Tabul. S. Martini
Pontisar. : Odo Comes de Corboilo concessit Deo et S. Germano Pontisariensi Vieriam
quam habebat in terra Morissarti. Vide Viarius.Cum omnibus redditibus atque redhibitionibus terræ, silvæ, vinearum, atque
pratorum : de redditibus quidem pastionis, Vieriæ, silvæ, atque leigii, omnem
decimam.Vieriaaltera hac notione aperte docet Charta Nicolai Episc. Camerac. ann. 1139. inter Instr. tom. 4. Gall. Christ. novæ edit. col. 295 :
Addidit etiam idem
Gerardus piscatorias tendiculas quatuor, quas vulgo Vieria nominamus. Ubi haud
obscurum est Vieriasignificari locum in fluvio palorum serie coarctatum piscium capiendorum gratia, idem proinde esse quod nostris
Sanctus vero Petrus
habet Vierum super molendinum, et intra illud Vierum et molendinum non potest habere
prænominatus Johannes Vierum, aut ingenium dormiens.... Sed D. Johannes piscari potest
ibi cum tramello et sacco. Et sciendum, quod Vierus B. Petri tantum habere debet
consuetæ clausuræ et assuetæ pasturæ supra molendinum, quantum Vierus debet habere in
riveta de antiqua consuetudine.Vierumatque
Vieriamrursum probare facile est. Charta ann. 1260. ex Tabul. Corbeiensi :
Recognoverunt se vendidisse Johanni de Fontanis ad
vitam ipsius Johannis pro decem et septem libris Parisiensibus... quidquid habebant in
molendino et Viero de Bouzencourt. Quæ vernacule sic efferuntur in Charta
Johannis Abbat. Corb. ejusd. anni in eod. Tabul. : Fremin nos maires et nos hom de
Bouzencourt est venus devant nous et a reconut qu'il a vendu par loial vente à Jehan de
Fontaines notre neveu par toute la vie chelui Jehan tous les pourfis qu'il avoit et
pooit avoir au moelin de Bouzencourt et en sen Vier, les quez coses il tient de
nous. Charta ann. 1261. ex Chartul. 24. ejusd. Monast. : Johannes dictus
paganus de Cherisi et domicella Margarita ejus uxor recognoverunt coram nobis se
vendidisse...... quoddam Vierium suum situm inter Cherisiacum et Salliacum
aquosum. Alia ibid. ann. 1331 : Confessi fuerunt.... se vendidisse...
dimidiam piscaturam... a loco qui dicitur le Vier du Cherisier usque ad calceiam de
Sailliaco aquoso. Eadem vernacule ibidem leguntur : Il avoit et pooit
piesquier devant ceste vente, si comme il dist, de tous harnas en la reviere de Somme,
depuis le Vier du Cherisier jusques à le cauchié de Sailly Liaurech. Chartul. S.
Quintini in insula pag. 96 : Item quant à l'article de Viers de cloies ou de
verges.... en leur vivier par dessous le pont Terrissien, disons et ordonnons que la
premiere aisle des Viers faits de cloies ou de verges dessous le dit pont aura 100.
pieds et le trou tenant à la lé dite en avallant aura 7. pieds et les deux aisles de
montée chacune aura 50. pieds, et li trou d'iceli montée aura 8. pieds et
li trou de l'avallée ensuivant aura 7. pieds, et li darraine aisle des Viers ou cloies
dessusdites aura 100. pieds. Vide Verium. Interdum Vierusidem significat quod supra Bedum et Bierum. Vide in his vocibus.