villicus
Villicus proprie villæ gubernator est, unde et a villa Villicus
nomen accepit : οἰκονόμος autem tam pecuniæ quam
frugum et omnium, quæ dominus possidet, dispensator est ; unde et οἰκονομικός , Xenophontis pulcherrimus liber est, qui non
gubernationem villæ, sed dispensationem universæ domus, Tullio interprete,
significat. Riculfus Suessionensis Episcopus ann. 889. cap. 15 : Villici,
id est, provisores villarum.
Vilicus Aquæ Claudiæ, in vet. Inscript. apud Reines. pag. 565. quem consule.
Institutio autem et destitutio
Villici, id est, majoris et omnium servientium villæ.... erit in dispositione præfati
dom. Regis. Lambertus Ardensis : Ab Antiquo Comitis Walteri tempore,
quemdam Villicum, vel Præpositum, quem antiquiora tempora Vassum suum appellant, in
terra Ghisnensi habebant, qui de omnibus decimis et possessiunculis, quas in eadem terra
possidebant, eis, ut Villicus, sufficienter respondebat, etc. Charta Adalberonis
Episcopi Metensis ann. 1065 : Cæterum testati sunt Abbatis vel Villici mei esse
arbitrii, ut legitime et libere quicquid libuerit, sine Advocato possent placitare de
terris, de domibus, etc. Joannes de Beka ann. 1322 : Ex parte sua
Ballivum sive Villicum deputavit. Idem in Hereberto Episcopo : Nam antea
Pontifices, aut per seipsos, aut per villicos eadem dominia judicaverunt. Villicus et
Scabini Leodienses, apud Joannem Hocsemium cap. 10. Villicus et Scabini
de Vilvordia, in Charta ann. 1232. apud Miræum in Donat. Belgic. lib. 1. cap.
99. Nullus Villicus, qui vulgariter Major vocatur, etc. Adde pag. 197.
227. et Litteras ann. 1248. tom. 5. Ordinat. Reg. Franc. pag. 600.
etc.Villiciconditio apud Ecclesiasticos
Præpositiapud Laicos. Charta ann. 1206. apud D.
Licet Præposito justitiam
exercere in homines Ducis, sine Villico ; et Villico similiter in homines Episcopi, sine
Præposito.Villicus, in Sententia Navarri Episc. Conser. ann. 1208. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 96 :
De terris rusticorum et Villicanorum, quos sine
consensu abbatis in pignus accipiunt, vel emunt, decornimus quod de cetero non
fiat.Villicos ministeriales et Scabinos ponere vel deponere
poterit Præpositus Marsnensis sine Advocato. De reditibus S. Remigii per Villicum et
Scabinos placitabit Præpositus sine Advocato.Villicocæteris villæ incolis præest, apud Stephanot. tom. 5. Fragm. MSS.
Villicis. Charta Eberhardi Bambergensis Episcopi, in Chronico Reichersperg. ann. 1154 :
Tres videlicet curtes Villicales cum adjacentibus
molendinis, etc.
Ego autem non eorum, qui possunt
Villicare et regere hæc, sed dispositione et regimine indigentium particeps sum,
etc.villæ. Charta Johannis Abbat. Corbeiensis ex Tabul. ejusd. Monast. :
Pro quadam terra..... quam ei dederat Comes Flandriæ Philippus in
Parrochia et Villicatu Usciæ, quam terram cum nemore dicebamus nostri juris
esse. Vide mox Villicatio.Villici. Lambertus Ardensis :
Ghisnensis Comes factus
Sifridus, Villicaturam sive Præposituram villico et suis reliquit hæredibus, a quibus
denuo Ardensibus usque in hodiernum diem Villicatura sive Præpositura successit dominis.
Præsenti privilegio inviolabiliter sancimus, ne jure
hereditario villici vel judices fiant, sed utrumque ministerium, id est, Villicaturæ
et juweriæ, in potestate abbatis et gratia consistat.Villici, seu Majoris villæ. Charta Roberti Abbat. Corbeiens. ex Tabul. ejusd. Monast. :
Nosque Villicatum et in feodum
concessimus, apposita determinatione infra scripta. Igitur de Villicatu concessimus ei
unam masuram cum curtillo, et duo rupticia, porro duos sextarios vini de venditionibus,
de banis duos sextarios, de mortua manu duos sextarios, duos denarios de donatione
terræ, qui dicuntur de wantibus.Quod
ministeriales sui curtium suarum ministeria, id est judiciarias potestates et
Villicationes per feudum et hereditario jure vellent obtinere. Occurrit rursum
ibid. pag. 742. col. 1.Villicocommittebatur. Charta Conradi II. Imp. apud Browerum lib. 3. Antiquit. Fuldens. cap. 17 :
Cui
primum in mandatis dedimus, ut omnes Villicationes a Laicis reciperet, et per Præpositos
suos, viros honestos et religiosos officia dispensando disponeret. Alia
Marcwardi Abbatis Fuld. ibidem cap. 18 : Nec mirum, nam Laici habebant inter se
divisas Villicationes, et, quod volebant, retinebant. Hac inquam occasione maxima
distractio primum facta est huic Ecclesiæ. Nam quicunque Laicorum aliquanto tempore
habebat inter manus Villicationem hujus Abbatiæ, optimos exinde sibi excepit mansos,
eosque pro beneficiali jure in suos hæreditavit filios, ita ut aliqua Villicatio plures
amitteret hubas, quam retineret ; et Villicatio, quæ debebat servire in monasterio ad
14. dies, vix 7. serviret fratribus, et quæ 7. vix tres dies, vel prorsus nihil serviret
fratribus. Infra : Villicationes meas Laicis interdixi, quas statim cum
fratribus meis et quibusdam rusticis, sicut mihi ratum et consultum videbatur,
disposui. Alia Conradi Imp. ann. 1114. apud Miræum lib. 2. Donat. Belgic. cap. 4 :
Adjicimus quoque, ut sicut ex sententia Principum coram nobis judicatum est,
nullus Villicationem in possessionibus ad eundem locum pertinentibus hæreditario jure
teneat vel repetat ; sed Abbas, qui pro tempore fuerit, idoneum et fidelem Villicum de
familia monasterii constituat. Vide Traditiones Fuldenses lib. 3. tradit. 40.Vicaria, vulgo
Per
omnes enim novem circumjacentes parrochias, hoc est quantumcumque extenditur Lupicini
Villicatio, quæ etiam vulgari vocabulo Viatura dicitur. Tabul. S. Vincentii
Cenoman. : Concessit.... terram de Paleis quam dedit Robertus filius Frogerii cum
Villicatione et cum decima.Tu
Guillelmus Raymundi de Burgo...... a nobis tenes hodie Villicationem sive vicariam
dominationis vicecomitalis burgi Narbonæ..... Tenetis pro ipsa vicaria usaticum
anguillarum, etc. Vide in Villicus.Notum facimus
quod cum abbas et monachi S. Petri Latigniacensis haberent medietatem in quodam
operatorio sito in Villicatione S. Petri et quod adhærebat Ecclesiæ S. Furcei,
etc.Relinquo quoque
omnes consuetudines, videlicet Villicationem, stabulationem, et ita liberum reddo eundem
burgum, etc. Notitia ann. 1190. ex Tabulario Eccl. S. Laudi Andegav. fol. 79 :
Cum... molendinis, piscationibus, sanguine, Villicatione, etc. Tabularium
S. Martini de Campis : Dedit S. Martino de Campis.... Villicationem et capturam, et
omnem consuetudinem justam et injustam, quam habebant in terra de Tullo, etc.
Tenetur
idem Hugo et ejus hæres successive omnes tallias prædicti arpenni dominis feodi omnino
reddere, et monachi debent de cetero unum denarium de Villicatione tantummodo reddere
annuatim.Leprosis de Belloloco in meis Villicatibus Carnoti xx.
sol. annuatim constitutos ad faciendam eis pitanciam.Vicaria, vulgo
Ad Texuam habet Comes Villicariam, sanguinem, raptum, furtum,
incendium. Occurrit ibi non semel. Charta ann. 1227. in eodem Regesto fol. 13 :
Et hæc teneat de me cum omni Villicaria et cum justitia ad servitium equorum et
armorum ad meas expensas, nec pro rebus prædictis aliud mihi teneatur impendere. Ego
autem ipsius augmentum facere cupiens, ipsi pro servitio suo honore scilicet et amore,
augmentavi et concessi eidem Fulquero et suis hæredibus in homagium prædictam totam
Senescaliam et Villicariam de Mota Achart, etc. Charta Fulconis Regis Hierosol.
et Comitis Andegav. pro Canonicis S. Laudi : Quia.... Gaufridus Comes pater meus
eisdem Canonicis dederat terram de Butta Meduanæ, cum aquis et Villicaria, et omnibus
consuetudinibus terræ, etc.
Concedimus monachis S. Albini... omnem Villicariam et omnem jurisdictionem et
districtum quos habebamus in parochia de cella Guirchiensi.Villicariæsuæ. Chartul. Vincentii Cenoman. fol. 51 :
Itaque villa de Soudai remansit monachis cum præfatis
duobus mansionariis quita et libera.... ab omni exactione, scilicet fenatoribus,
Villicaria et omni gravamine, in perpetuum possidenda. Ibidem : Ipse
autem Galterus Villicariam habet in mansionariis extra cimiterium. Charta ann.
1269. ex Tabul. S. Albini Andegav. : Vendidit et concessit...... omnes fructus quos
habere poterat..... in pressoragiis, meseria..... vaeria sive vaeriis, dominiis, et
Villicariis universis.villarum, rustici. Hist. Episc. Rom. MS. apud Stephanot. tom. 7. Fragm. pag. 204 :
Per urbes, vicos et villas Villicolæ incedebant se flagellis
et loris cædentes, etc.VI´LLICUS, VI´LICUS(ἐπίτροποςin Greek writers, Plut. Crass. 4), a slave who had the superintendence of the villa rustica, and of all the business of the farm, except the cattle, which were under the care of the magister pecoris (Varro, R. R. 1.2). The duties of the vilicus were to obey his master implicitly and to govern the other slaves with moderation, never to leave the villa except to go to market, to have no intercourse with soothsayers, to take care of the cattle and the implements of husbandry, and to manage all the operations of the farm (Cato, R. R/ 5, 142). His duties are described at great length by Columella (Colum. 11.1and 1.8), and those of his wife (vilica) by the same writer (12.1) and by Cato (100.143).
The vilicus is properly distinct from the actor (οἰκονόμος) who had charge of finance, payments, &c. The vilicus is, however, sometimes called actor praedii. (Marquardt, Privatleben, 139.)
[P.S] [G.E.M]