vitreae
Apparuit subito in pariete circa Vitream maximam,
veluti arcus in rotundo, etc. Gregorius Turon. lib. 6. cap. 10 :
Ascendentes per eum, effracta Vitrea ingressi sunt. Lib. 7. cap. 29 :
Effractis cellulæ Vitreis , hastas per parietis fenestras injiciunt. Lib.
1. Mirac. cap. 59 : Si aliud, inquit, invenire non possum, vel has ipsas, quas
cerno Vitreas auferam, etc. Fortunatus lib. 2. Poëm. 11. de Ecclesia Parisiace :
Prima capit radios Vitreis occulata fenestris,
Artificisque manu clausit in arce diem.
Hæc domus interius resplendet luce serena,
Quam sol per Vitreas inlustrat forte fenestras,
Limpida quadrato diffundens lumina templo.
Admirandarum vitrearum operarii, apud Sugerium lib. de Adm. sua cap. 29.
Obiit Barbedaurus decanus et sacerdos, qui..... fecit fieri Vitream quindecim
libris comparatam.vitrearummeminit, sed alia, ut opinor, notione :
Idem fecit prædictus Præsul in Ecclesia B. Clementis Martyris
atque Pontificis, regnum quod pendet super altare majus, ex auro
purissimo, sculptile, sine gemmis, habens in medio crucem de auro, cum gemmis fixis in
eadem Cruce, Vitreas quinque, et quæ pendent item Vitreas numero quatuor pensantes libr.
quinquaginta.
vitriummonet Salmasius :
Perspicior penitus, nec luminis arceo visus.
In aliis habetur vitrium specular; quæ verba disparanda putat.
Τά ὑέλια, ἃ διὰ τῆς γυψεμπλαστικῆς τέχνης ἐπιτίθενται ταῖς
οἰκείαις χάριν τοῦ φωτίζεσθαι ταύτας.
Σπέκλον, τὸ τοῦ φεγγίτου
ὑέλιον.Misit
legatarios in Galliam, qui Vitri factores, artifices videlicet Britanniis eatenus
incognitos, ad cancellandos ecclesiæ porticuumque et cœnaculorum ejus fenestras
abducerent. Thomas Stubbsin Actis Pontificum Eboracensium sub ann. 726. de Wigfrido Episcopo Wigorniensi :
Artifices lapidearum et Vitrearum fenestrarum
primus omnium (in) Angliam ascivit. Leo Ost. lib. 3. cap. 27. (al.
29.) et cap. 32. (al. 34.) : Fenestras.... plumbo simul ac Vitro compactis tabulis,
ferroque connexis inclusit. Vetus inscriptio in musivo absidis Ecclesiæ S. Mariæ
Capuanæ :
Condidit hanc aulam Landulfus, et Oto beavit
Mœnia, res, morem : Vitreum dedit Ugo decorem.