vlna
proprie est spatium, in quantum utraque extenditur manus, licet Suetonius unum cubitum tantum esse velit. Assisa Davidis Regis Scotiæ de Ponderibus et mensuris § 7 :
Ulna debet habere in se triginta septem pollices mensuratos cum
pollicibus trium hominum, scilicet ex magno, mediocri, et parvo, et secundum mediocrem
pollicem debet stare. Aut secundum longitudinem trium granorum hordei sine cauda debet
mensurari ad radices unguis pollicis. Adde Statuta Roberti III. Regis Scotiæ
cap. 22. § 10. Item, quia
dicti Consules nomine suo et dictæ communitatis habent in domo sua communi pondera et
mensuras frumenti, vini, salis et olei, ulnas et cubitos, ad quorum exempla
mensuratur, ponderatur, Ulnatur et cubitatur in dicto
castro.Nec sub colore Ulnagii, seu forisfacturæ, dictorum pannorum aliquid exigant.....
Ab Ulnagio de pannis illis infra regnum nostrum faciendo sint quieti. Charta
ann. 1398. ex Tabul. B. M. de Bono-nuntio Rotomag. : Solvere recusando pedagium,
Ulnagium, impositionem, custumam, etc.Item prædicti burgenses poterunt conferre......
officium Ulnagii pannorum et telarum. Vide in Ulna 1.Concessimus eisdem quod Ulnatores pannorum cismarinorum per nos quibuscumque
portubus vel aliis locis regni nostri, assignati, etc. Aliæ ejusd. anni pag.
79 : Quod panni.... per Ulnatores nostros.... absque ulteriori dilatione ulnentur
et signentur.Pannos et stamina non falsificata, cujuscumque valoris et coloris
fuerint, licite possint vendere et incidere per ulnas, Ulnatim vel
integre.ulnam ferreamJohannis Regis Angliæ. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 383 :
Totam terram illam,..... quæ
continet in fronte secus vicum Regium occidentalem in latitudine 44. Ulnas de Ulnis
ferreis Joannis Regis Angliæ : et in capite orientali versus campum, qui vocatur....
127. Ulnas de eisdem Ulnis. Et pag. 460. in Charta Alienoræ Reginæ :
Quandam partem terræ,... quæ continet 14. Ulnas, et tria quarteria unius ulnæ
ferreæ Domini Regis, etc. Aune de terre, in Stabilim. S. Ludov. lib. 1. cap.
153. et in Consuetud. Baionensi tit. 5. art. 28. Item de quolibet solo de 4. canis vel Ulnatis lato amplitudine, et 12. in
longitudine, habuimus 6. den. Petragoric. obliarum, etc.
Ulnariseditum tom. 3. Ordinat. Reg. Fr. pag. 205. Sed
Ulnatislegendum esse monet Cl. Editor.
Hic Tibertus dux bombi fulmine in Ulna
sauciatur.