vomeres
Ad novem Vomeres ignitos judicio Dei
examinare, in Capitul. ad Legem Salicam cap. 5. in Lege Angliorum et Werin. tit. 14.
in Capit. 2. ann. 803. cap. 5. in Lege Longob. lib. 1. tit. 10. § 3. Qui Presbyterum occidit, si liber est, cum 12. juret ; si autem
servus, per 12. Vomeres ferventes se expurget. Annales Franc. Metenses et Regino
ann. 887 : Idque se approbare Dei omnipotentis judicio, si marito placeret, aut
singulari certamine, aut ignitorum Vomerum examine fiducialiter affirmat. Vita
S. Cunigundis Imperatric. n. 2 : Sed quia crudelis est, qui famam suam negligit,
expurgationis gratia, ad Vomeres candentes illud sibi judicium elegit, quod propter
duritiam hominum institutum esse cognoscitur. Infra : Hoc dicto,
stupentibus et flentibus universis, qui aderant, Vomeres candentes nudo vestigio
calcavit, et sine adustionis molestia secura pertransiit. Similia habentur in
Vita S. Henrici Imper. cap. 21. Helmodus lib. 1. cap. 24. et ex eo Anonymus in Chron.
Sclavic. cap. 25 : Et vetavit Comes, ne Sclavi de cætero jurarent in arboribus,
fontibus, et lapidibus ; sed offerrent criminibus pulsatos Sacerdoti, ferro ac Vomeribus
examinandos. Albertus Abbas Stadensis ann. 1192. et ex eo Cromerus in Metropoli
lib. 7. cap. 14 : Interfectores examinati judicio duodecim Vomerum, rotæ supplicio
sunt affecti. Annal. Winton. Eccl. : Fœmina illa infamis pro se ipsa 4.
pro Episcopo 5. scilicet 9. continuos passus super 9. ignitos Vomeres faciat nudatis
pedibus ; si titubaverit, si singulos Vomeres pleno pede non presserit, si
quantulumcunque læsa fuerit, sententia proferatur in mœchum et fornicariam, etc.
Ignitorum Vomerum examen, apud Reginonem ann. 887. Per ignitos Vomeres
incedere, in Actis Synodi Remensis in causa Arnulphi. Adde Gobelinum Personam in
Cosmodromio ætate 6. cap. 52. Saxo Grammaticus lib. 13. de Haraldo : Qui cum se
magno Hiberniæ populatore procreatum astrueret, affirmationi suæ fidem divini examinis
argumento præstare jussus, super candentes laminas nudatis pedibus (nam id ob eo
experimentum poscebatur) incessit, hisque nulla ex parte corruptioribus, complures
Norwagensium liquido incolumitatis miraculo ad assertionis suæ credulitatem perduxit.
Sywardus.... jussit eum calcare novem ignitos Vomeres contra ecclesiasticam
censuram : sed, ut creditur, divinitus adjutus inustus
apparuit.Sin autem prioris ferri candentis judicio convincatur exustus,
in principali causa succubuisse pariter censeatur. At si reus obtinuerit, utrobique
permittatur hæres adhuc octo viros eodem ordine singulos singulis vicibus accusare.
Postremo si nullus eorum convictus fuerit, decimum eodem ordine accusatum, hoc modo ad
calcandum Vomeres ardentes compellat, ut jure cum viris 12. quod nec lucri nec odii
causa ei homicidii reatum imponant. Alibi ait, triplex esse ferri judicium usu
receptum, unum, quod in duodecim ignitis Vomeribus calcandis consistit, etc. Ut
porro vomeres ejusmodi benedicerentur, vide apud Hugonem Mathoudum in Observat. ad
Robertum Pullum pag. 375. Noveritis, quod plus de indulgentia quam de rigore procedit
sententia, quæ non dicam decernit, sed sustinet Pedali examine crimen capitale
purgari. Vide Ferrum candens.Missilia jacula eminus, cominus Vomeres marmora demittunt.