wantus
Manicæ, quas vulgo Wantos appellamus,in Capitul. Aquisgran. in Cod. Helmæstadiensi. Notgerus in Vita S. Hadalini n. 13. al. 10 :
Cumque Wantum in manu, ut moris est, legaliter
tradendo teneret, etc. Acta S. Mambodi Martyr. n. 7 : Tegumenta manuum
quæ Wantos appellant, pro caritate suscepit. Beda in Vita S. Columbani cap. 14.
al. 25 : Tegumenta manuum, quæ Galli Wantos , id est, chirothecas vocant.
Vita S. Bertharii Episcopi Carnot. : Nisus est abstrahere a manibus ejus
chirothecas, quod vulgo Wantos vocant. Wanti castanei auro parati,apud Hariulphum l. 3. cap. 3. Testamentum Riculfi Episcopi Helenensis ann. 915 :
Annulum
aureum unum gemmis pretiosis, et Wantos paria unum. Charta Berengarii Regis
Italiæ apud Ughellum in Episcopis Veronensibus : Igitur omnibus volo et statuo,
atque per meam hanc paginam testamenti et judicati par wasonem terræ, ramum arboris, et
festucam roboratum, atque cultellum, et duos Wantos , totum insimul juxta legem meam
Salicam attendere visus sum, et confirmo, etc. Chronicon Fontanellense cap. ult.
etc. pag. 246 : Ad pelles berbicinas, unde pellicea fiant, sol. 10. ad Wantos lib.
1. ad fasciolas lib. 1. etc. Ubi male editum ubantos. Occurrit præterea in Statutis Adalardi pro Abbat. Corbeiensi lib. 1. cap. 3. in Vita Aldrici Episc. Cenoman. pag. 37. n. 2. apud Sanutum lib. 3. part. 3. cap. 7. in Capitul. Aquisgran. ann. 817. et in Vinea Benedictina refloresc. cap. 22. in Vita S. Aicadri Abb. Gemetic. cap. 27. in Vita S. Filiberti Abb. lib. 1. cap. 11. apud Wolphardum Presbyt. lib. 3. de Miracul. S. Walpurgis n. 6. etc. Vetus Charta pro Episcopo Ambianensi ex Camera Comput. Paris. :
Chascune vente soit de maison ou de terre, il a uns Wans. Vide Chirothecæ.Le serjant fist la resaisine en la meson dudit Lucas de la
prise qui faite y avoit esté par ledit serjant de S. Eloy, en metant son Gant à terre,
en signe de resaistne de ladite prise.Sceptrum cum Wantonibus indutus tenens in manibus. In vett.
Chartis apud Franciscum Mariam in Mathildi, et apud alios : Tradidi per wasonem
terræ ..... atque per coltellum et Wantone, simulque andelagine.
Per cultellum et Wantonettonem seu
andilaginem.de Gwanto Imperiali in aëre suspenso. Vita S. Philiberti Abb. lib. 1. cap. 12 :
Latro Guantos illius inlicita præsumptione furatus est.
Habetur etiam in Tabulario Casauriensi. Tabular. Absiense : De his itaque cum
Guanto quodam Abbatem investiens,
etc.
Collarium ferri, Guanti ferri, etc.Ipsi Monachi præfati Cœnobii afferant illi Gantos duos, et duos cereos, cum
duobus botis nectare plenis. Tabularium Deiparæ de Josaphat : Dederunt
cum venditionibus et Gantis. Tabular. Brivatense fol. 146 : Investivit
inde capitulum traditione unius Ganti. Regula Monialium Fontis-Ebraldensium cap.
15 : Ut nunquam induant Gantos. Vita MS. S. Ildeverti Episcopi Meldensis :
Cumque de manibus Gantos extraxisset, apposuit eos radio solis, etc.
Pro Gantis de cervo et aliis Gantis.
lib.
sol. in Computo ann. 1239. ex Bibl. Reg.
Et hunc concessum fecit...... ponendo librum super altare,
et mittendo Gannum suum in manu Garmundi Prioris pro commemoratione.