Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

wehadinc

WEHADINC
Lex Bajwar. tit. 11. cap. 5 : Et si alia probatio nusquam inveniri dignoscitur, nec utriusque invasionem compensare voluerint, tunc spondeant invicem Wehadinc, quod dicimus, et in campiones non sortiantur ; sed cui Deus dederit fortiam et victoriam, ad ipsius partem designata pars, ut quæritur, pertinent. Ubi Herold. Weladinc. Decretum Tassilonis de Legibus popularib. cap. 5 : De pugna duorum, quod Weadinc vocatur, etc. Loccenius lib. 2. Antiq. Suecicar. cap. 8. vocem hanc deducit a Wehen, Weihen, sacrare, vel consecrare, quod ejusmodi sponsio quasi sacra haberetur. Spelmannus vero Wehadinc, ait esse Saxonibus, pignoris depositionem vel præstationem, ex wead, pignus ; ita ut fuerit quod nostri appellant gagium duelli, seu sponsio ineundi duelli, le gage de bataille. Vossius denique scribit, Wehahinc esse sacram sponsionem singularem cum aliquo certamine ; ex Weha, vel Weihe, Belgis Wie, sacer, et Ding, sponsio, contractus. Vide Schilteri Gloss. Teuton. pag. 224. Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 5. col. 183.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list