werlude
Nullus autem extraneorum in ea aliquid sibi, quasi pro
justitia, usurpandi licentiam habeat, præter illos tantum, quos prædicti abbates in
illam silvam pro solvendo sibi frumento consignaverint, qui vulgo dicuntur Werlude , in
ea tamen conditione, ut si ipsi homines aliquid contrarii admiserint liceat ipsis
abbatibus eos inde expellere, et alios quos voluerint pro eis admittere. Eadem
occurrunt in Diplomate Henrici III. Imper. apud Tolner. Hist. Palat. inter Instr. pag.
27.